5.  Arbitrans quia . Utrumque credidit Abraham,  
et quia in Isaac semen habiturus esse, et placere  
Deo si ei ipsum Isaac immolaret; credidit enim quoniam  
mortuum Deus resuscitaret. 
6. In parabolam . Aries qui inter vepres haerens  
cornibus repertus est, et Isaac unum Christum hominem  
et Deum significant. Per hoc igitur quod aries  
quidem est immolatus, Isaac vero morte subtractus,  
significatum est Christum secundum carnem passurum,  
secundum vero divinitatem, mortis discrimen  
non esse sensurum. Et hoc quod ait: in parabolam,  
id est allegoriam eum accepit. Ipsum enim prius  
ad moriendum dedit, sed post experimentum fidei  
reperto ariete ad videndum recepit. Hoc sibi propter  
fidem et obedientiam honore collato, ut per filii  
vitam, divinitatis significaretur a morte subtractio. 
7.  Fastigium virgae . Vel sceptrum ferebat Joseph  
more secundi a rege. Vel fastigium virgae dicit altitudinem  
regiminis ejus, quam altitudinem Jacob  
adoravit, id est in summa veneratione habuit. Et  
hoc fide, quia a Deo factum esse credidit. 
8.  Jephte, David . Non ex eo ducitur Jephte in testimonium 
quod filiam occiderit, sed quod per fidem,  
adjuvante eum Deo, hostes superaverit. 
9.  Acceperunt mulieres . Ordo: Mulieres acceperunt, 
scilicet a sanctis Dei mortuos suos de resurrectione,  
id est, resurgentes, ut ab Elia unicum 
  |  
  |