VI 18
Officio manuum estivos metuente calores pro ipsis a vobis vestimenta queruntur, ut, dum vestre
manus artifices manus petentis operient, recipientis utilitas grates referat transmissori.
VI 19
Audivi, quod quidam me verbis quasi lapidibus quibusdam impetunt, sed utinam, propter quod
lapidant, indicarent! Sane si mala sunt, ad que me miserunt, imputetur non obedientie missi, sed
mittentium iussioni; si vero bona sunt, cur me cedunt? Penam sentio, culpam ignoro, nisi violentia
detur hoc culpe, quod in negotio pacis sub spe divine clementie desidero tranquillitatem ecclesie,
populi quero quietem. Si ergo hec est nostre vexationis occasio, hic casus deducatur in causam, ad
iudicium proferatur, fiducialiter accusationes prosiliant, quoniam omnis exceptionis sublato suffragio
calumpniantes admittam et testibus non repulsis parebo sententie pro re huiusmodi dictus reus.
In hiis autem Danielis non invocabo auxilium cum Susanna, seu cum Ioseph pincerne Pharaonis
sollicitabo memoriam, supplicationi tamen crucifixi non renuntiabo latronis.
VI 20
Sanctissimo in Christo patri etc.
Probitatis merita, morum honestas, iuris peritia et laudabilis conversatio, quibus vir providus et
discretus, magister .., se nobis universis et singulis gratiosum reddit, amicabilem et acceptum, merito
nos inducunt, admonent et hortantur, immo verius ardenti desiderio nos compellunt, ut ipsius
profectibus et honori solliciti obsequia utilia et accepta, que idem nobis et ecclesie nostre studiose
iam dudum exhibuit et incessanter exhibet, attendentes ac sperantes firmiter, quod ipsius studio
probitatis, industrie ac valoris nobis et eidem ecclesie possunt utilia et commoda plurima provenire;
considerantes etiam, quam necessaria, fructuosa et utilis dicti magistri societas nobis et prefate ecclesie
habeatur, ipsum unanimi voce et consona voluntate in nostrum canonicum elegimus et in fratrem,
et sibi promisimus, quod eum recipiemus, quamprimum habuerimus facultatem vestris super
hoc litteris ei datis. Verum quia ipsum recipere absque beatitudinis vestre licentia non valemus, eo
quod in predicta nostra ecclesia statutum habetur de certo canonicorum numero firmatum iuramento
et per sedem apostolicam confirmatum, sanctitati vestre humiliter supplicamus et pro vehementi
opportunam et accomodam gratiam devotissime postulamus, quatenus recipiendi sepedictum ..,
|
|