Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 62


aecclesiae in regno uestro tribuit consolationem eius absentiae
sumimus.
Praeterea eminentiae uestrae notum esse uolumus quod causa
Alricii, qui olim Cicestrensis aecclesiae presul dictus a suppositis
legatorum nostrorum depositus est, non ad plenum nobis tractata
uidetur. Ideoque sicut in canonibus cautum est in pristinum locum
debere restitui iudicauimus, deinde causam eius iuxta censuram
canonicae traditionis diligenter retractandam et diffiniendam
predicto fratri nostro archiepiscopo Lanfranco commisimus.
Item sibi negotium de discernenda lite quae inter archiepiscopum
Eboracensem et episcopum Dorcacestrensem de pertinentia
diocesis eorum est firmiter iniungendo commendauimus, ut hanc
causam diligentissima perquisitione pertractet et iusto fine
determinet. In causis autem pertractandis et diffiniendis ita
sibi nostrae et apostolicae auctoritatis uicem dedimus, ut quicquid
in eis iusticia dictante determinauerit, quasi in nostra presentia
definitum deinceps firmum et indissolubile teneatur. Multa uobis
preter haec significata dedissemus, nisi quod ea in huius dilectissimi
fratris nostri Lanfranci et eiusdem fidelissimi uobis ore posuimus,
ut eius uiua uoce et nostrae dilectionis affectum plenius cognoscatis,
et reliqua nostrae legationis uerba attentius audiatis.
Deus autem omnipotens det uobis quaecunque sibi sunt placita
uelle et posse, ut et hic auctor sit uestri gubernaculi et retributor
in gloria sempiterni gaudii.

Torna all'inizio