Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 800


SED CONTRA, ad motum totius, per accidens movetur pars. Sed anima est pars
totius compositi, quod patitur. Ergo et ipsa aliquo modo patitur.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod anima Christi non possit pati. Quia nihil est dignius
quam anima Christi. Sed agens est dignius patiente, secundum Augustinum.
Ergo anima Christi non fuit passibilis.
2. Praeterea, virtus reddit animam quietam a passionum tumultibus; et quanto
virtus est perfectior, tanto passiones in animam minus dominantur. Sed in
Christo fuit perfectissima virtus. Ergo nullo modo fuit in anima eius passio.
3. Praeterea, impassibilitas est de ratione beatitudinis; unde ponitur inter dotes
corporis. Sed anima Christi fuit beata. Ergo non fuit passibilis.
SED CONTRA. Ioannes Damascenus dicit, quod anima corpori
inciso compatitur et dolet; et hoc est, quia unitur corpori passibili. Sed
anima Christi coniuncta est corpori passibili. Ergo anima eius fuit passibilis:
quia nihil compatitur quod non est passibile.
Praeterea, Christus assumpsit in natura nostra defectus qui totam naturam
consequuntur, qui imperfectionem gratiae non important. Sed passibilitas animae
est huiusmodi. Ergo Christus passibilem animam assumpsit.
Praeterea, Christus venit magis curare defectus animae in nobis quam defectus
corporis. Sed ipse suscepit naturam passibilem, ut impassibilitatem nobis
acquireret. Ergo debuit assumere animam passibilem, ut per hoc impassibilitatem
animae acciperemus.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod cum dicit Damascenus,
quod passio est motus ab uno in aliud, non quilibet motus est
passio, sed solum alteratio, proprie loquendo, ut dicit Philosophus:
quia in hoc solo motu aliquid a re abiicitur et aliquid imprimitur, quod
est de ratione passionis. Motus enim localis est secundum id quod est extra rem,
quod est locus; motus autem augmenti est secundum hoc quod ex eo quod iam
est, scilicet nutrimento, producitur augmentatum in maiorem quantitatem. Ad
hoc autem quod sit alteratio, requiritur ex parte alterati quod sit res per se subsistens
(aliter enim subiectum motus esse non posset), et quod sit corpus (quia
solum tale movetur, ut in 5 Physic., text. 32, probatur), et ulterius quod habeat
naturam contrarietati subiectam, quia alteratio est motus inter contrarias qualitates.
Ex parte vero terminorum alterationis requiritur quod una qualitate expulsa,
alia introducatur: sic enim de qualitate in qualitatem transitur.

Torna all'inizio