: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 53


cum toto patrimonio florentinis feneratoribus obligavit; a quibus accepit ad exercitum conducendum
pecuniam, ut rebelles Ecclesie romane in Marchia anconitana et in Apulia expugnaret,
de quibus, divina gratia favente, strenue triumphavit. Ego autem patris mei ac
fratris vestigia imitatione digna pro viribus subsecutus, pro defensione domus mee ac omnium
amicorum et pro sancte romane Ecclesie honore, quam conabatur iniquus imperator in miserabilem
redigere servitutem, me audacter exposui magnis laboribus et periculis infinitis.
Nec amor filii mei unigeniti me a proposito revocavit; sed, communem utilitatem preferens
speciali, expedire potius inclinavi ipsum solum periclitari, quam oppressionem totius Ecclesie
et omnium amicorum mortem et exterminium tolerare. Dominus autem in quo fuit spes mea
a iuventute mea et in quem iactavi semper meum cum fiducia cogitatum, me a periculis
maximis liberavit et cordis mei tristitiam misericorditer sublevando, michi pro dilecto filio
contra spem omnium, o nepos dulcissime, te donavit. Viriliter itaque age, fili mi, et cor tuum
principaliter in Domino confortetur, consequenter etiam in auxilio fidelium amicorum; et sic
eris in cunctis prospere agens et piissimus Dominus in te supplebit per gratiam, quod in
tenera etate nequiveris adimplere. Hec itaque verba, que dum sospes eram solebam tibi,
fili Obizo, prolixius enarrare, nunc breviter comprehende, ut ista mea ultima commonitio
menti tue interius imprimatur, ut cognoscas quid post meum decessum vitare debeas, quid
amplecti".
Igitur cum his et aliis huiuscemodi dictis catholicus Marchio, firma columna Ecclesie, turris
fortitudinis contra faciem inimicorum oppressis, refugium et dulce umbraculum amicorum,
domestica negocia precavens in futurum provide ordinasset, susceptis devotissime ecclesiasticis
sacramentis, die XIII exeunte februario etatis sue anno quinquagesimo octavo in civitate
Ferrarie, nocte dominice diei, viam est universe carnis ingressus. Cuius corpus cum
fletu et planctu maximo in predicta civitate est traditum sepulture; nichilque, pertinens ad
honorem tam magnifici principis, fuit in pompa funeris pretermissum.
In sequenti estate, post predicta, stella terribilis que dicitur cometa cum magno fulgore
apparuit, et in confinio aquilonis et orientis habens principium sui ortus, versus occidentem
suos minaces radios dirigebat. Cuius apparitio incepit in iulio duravitque usque ad principium
mensis octobris. Cursu itaque predicti sideris consumato, Urbanus papa quartus, cum
tribus annis et uno mense ac tribus diebus beati Petri naviculam in fluctibus huius procellosi
seculi gubernasset, apud Perusium de medio est sublatus. Post cuius obitum quatuor mensibus
et quinque diebus elapsis, cardinales papam Clementem quartum concorditer elegerunt.
Temporibus istis nefande presumptionis scelus est in regno Anglie perpetratum. Principes
namque Britanie, facta conspiratione, in regem suum manus impias iniecerunt, et ipsum cum
filiis suis et fratre suo comite Ricardo in custodiam posuerunt. Fama itaque, tanti facinoris
cum ad aures summi pontificis pervenisset, legatum protinus a latere suo in Angliam destinavit.
Sed et rex Francorum tam naturali pietate quam precibus uxoris, que soror erat
regine Anglorum, super calamitate regis Anglie ad misericordiam inclinatus, pro compositione

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio