: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 492


Quicquid enim scribam probat ars et opus medicinae.
Estque mihi testis mons physicus pessulanus.
Prodeat in medium nec sint abscondita mecum,
Et commune fiat quod fuit ante meum.
Ut reor urinis calor extat causa ruboris,
Frigiditas albi, sed humor grossitiei;
Subtilis, siccus generabunt qualia rufum;
Sanguis michiram spissam fundit rubicundum:
Album flegma facit spissam, similem quoque lacti;
Cholera micturam tenuem fundit rubicundam;
Melancholia tenuem, permixtam palliditati;
Spissat ac tenues reddit mediocriter acre;
Flegma facit plenum quod sit glaciale, globosum,
Sed sanitatem nil tale videtur habere:
De prope spissa magis hominis mictura videtur,
Nec liquor est alius cui talis regula detur:
In vitro puro mane totalem collige sane,
Non trasmutetur radians sol quando videtur;
Dum quis prospiciat iterato non calefiat.
Turbida, vel clara subalba, spissa vel ampla,
Ampula, color et odor quae sint contenta notentur.
Crudificant color albus, glaucus, lacque traropos;
Pallidus incipiunt, subpall subtilis mediatque;
Citrinus cum rufo, subrufo quoque complent,
Subrubeus, rubeus, rubicundus, subrubicundus;
Excedunt inopos, tryanos, viridis, niger urant;
Hi duo mortificant luridus atque niger;
Virginis urina diaphana sit aut maculata;
Turbida, spermatica loca sistunt insignia signa,
Praegnantis primo vel trino menseque bino,
Clara sit et album sedimen, nebulaeque minutae,
A quarto foetu vivo serena videtur.
Urinam tingunt febris, paucus cibus et aestus,
Ira brevis, somnus, ira, diaeta, labor.
Saepius artificem deludit forma coloris,
Et fraudat plerumque fidem censura liquoris;
Dant contenta fidem, fallit color et liquor artem;
Tu quoque cuncta vide, nec profer verba repente.
Est in contentis rata lex, descriptio trita,
Iudicii constare regulam recta fide.
Ceterum postponens naturae conscius auctor
Hic Hippocras vim scientia firma trahit.
Nec contentorum seriatim forma vocetur,
Et caruit Hypocras significantia more.
Urinae fundo, medio, summo tria constant.
Hypos. ene. nephilis, sedimen genus omnibus ist.





1425




1430




1435




1440




1445




1450




1455




1460




1465
Torna all'inizio