imminere si robur exercitus venientis in eius auxilium expectaret, cepit modis omnibus
nobilissimo principi insidias preparare, solicite procurando tam per assassinos quam per alios
sceleratos, quibus dona precipua promittebat, ut gladio vel veneno auferret de medio Ecclesie
defensorem. Sed, quum videret frustra se insidiarum retia relaxare, suum devotum principem
Domino protegente, immensas acies militum in fines cepit effundere Romanorum, ut importunitate
ostentationis sue potentie illustrem regem ad prelium provocaret. At princeps circumspectas
insidias tyranni prudenter vitabat, et eius insultus armis quandoque strenue cohibebat.
Habebat siquidem secum in urbe Romana non magnam fidelium militum quantitatem. Non
enim confidebat perfecte de militia Romanorum, quia plures illorum munera tyranni erant
consueti accipere, et ideo prudenter differebat in aperto campo cum paucis militibus occurrere
infinitis, ne, incaute se bellorum discrimini exponendo, sibi perniciem acquireret et causam
preberet hostibus triumphandi. Expectabat enim animo scienti exercitum sibi de Francia et
aliis partibus Galliarum repromissum. Quatuor itaque mensibus elapsis ab eius ingressu in
Italiam, sua nobilissima uxor, cum multis navibus ad romanum Portum applicuit, et inde in
Urbem cum ingenti gloria est deducta. Post hec in eodem anno exercitus magnus Francorum,
habens introitum per Sabaudiam, in media yeme transivit per mediam Lombardiam,
fidelibus Ecclesie victualia exercitui exhibentibus copiose, inimicis vero non audentibus comparere.
Et circa festum nativitatis Domini ad urbem Romam pervenit, ubi eos rex Karolus
cum summo desiderio expectabat.
His temporibus Brixienses pacem inter se fecerunt et a dominio Marchionis Palavicini
et Cremonensium recedentes, Mediolanensibus et Bergamensibus et Mantuanis Ecclesie fidelibus
adheserunt. Tunc Cremonenses munitissima castra Brixiensium iuxta flumen Olei constructa,
scilicet Cancum, Pontem Vicum, Quintianum et Urceos, que in sua redegerant
potestate, suos in eis ponendo custodes, funditus subverterunt.
Anno Domini 1266 postquam rex Karolus vidit se Francorum principum presentia et
Gallicane militie munimine roboratum, movit exercitum suum ab urbe Roma et in manu valida
arripuit iter ad regnum Sicilie obtinendum. Transivit itaque fluvium Ceperani, et in
primo impetu civitatem sancti Germani obtinuit, devictis militibus principis et fugatis. Eodem
tempore quidam magnates Apulie a principe recedentes regi Karullo adheserunt.
Princeps autem Manfredus, accepto gustu militie Gallicane, suorum quoque magnatum
inopina inconstantia intellecta, doluit vehementer; statimque per universas partes regni nuntios
destinavit, precipiendo ut omnes milites et viri bellatores, qui erant in locis opportunis
ad custodiam constituti, protinus ad eum apud Capuam convenirent. Existimabat enim se
ibidem posse regis impetum cohibere, maxime propter funditatem fluvii secus Capuam comeantis.
Sed, cum percepisset quod iuxta Capuam fluvius erat immeabilis, longe superius a
Capua dictum fluvium pertransivit.
Princeps autem cum de regis transitu cognovisset, videns se viribus imparem, nondum
suo exercitu congregato, versus Beneventum, dimissa Capua, properavit, ibique in campestribus
Beneventi totum robur sue potentie adunavit. Habebat autem secum preter milites regni,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|