Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

394


est in [insula] Crete, nomine Terram novam, bellando cepit,
et totam ferro, igne et sanguine devastavit, et [homines], quos
ibi cepit, Ianuam captivos deduxit. huius archiepiscopi tempore,
scilicet anno Domini .Mo.CCLXX., facti sunt capitanei populi
Ianue nobiles viri dominus Obertus Spinula et dominus
Obertus Aurie, et per annos .XXII. capitaniam et regimen
tenuerunt. excepto quod dominus Obertus Aurie contra
voluntatem populi Ianue in anno .XV. resignavit, sed loco sui
dominus Conradus, eius filius, institutus fuit, qui per annos
septem offitium capitanie gessit. post hec autem supradictus
dominus Gualterius, Deo amabilis et hominibus graciosus,
plenus dierum, virtutum et bonorum operum ac bona
senectute confectus, beato fine quievit. cuius fama odorifera
remansit in mundo et anima beata regnat in celo. de Bernardo
archiepiscopo septimo

Torna all'inizio