Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 296

appendice


cupiebat, et imperatorem decipere putabat qui honorem ab eo
subripere vestimabat. notum ergo omnibus videtur quia electio
eius non fuit clericorum nec monachorum, sed potius villanorum
et rusticorum. et non laicorum ad clericorum, sed magis clericorum
voluntas conversa est ad laicorum, et, ut dici potest,
corporis cauda caput est facta, et de capite sublimi fit extremitas
vilis. postquam vero prędictus Guido spretus est ab imperatore,
contra eius imperium nisus est hanc abbatiam retinere, et terras
huius monasterii contra legem regumque et imperatorum pręcepta,
prout sibi libuit, scriptitare. nos tamen illum adhuc sincerius
diligebamus, nec eum pro aliquo amittere volebamus. Videbatur
enim ecclesiasticus in nostris officiis, et sepius pręveniebat plurimos
in matutinorum vigiliis. missas quoque sollemnitatum
agere non omittebat. constituit vero et confirmavit una nobiscum
nostro regimini omnique conventui quoddam utillimum
decretum, quod eius antecessores abbates vel sacramento vel vera
statuerant sponsione.
In nomine summę et individue Trinitatis. ad laudem Dei
omnipotentis et honorem gloriosissimę genitricis domini nostri
Ihesu Christi Marię et huius eiusdem sancti cęnobii augmentum:
et perfectam integritatem, ac secundum sanctę Regulę pręcepta
beatissimi patris nostri Benedicti, ego frater Guido humilis vester
electus ad huius monasterii regimen omnibus vobis vestrisque
sociis et confratribus sive successoribus filiisque fidelissimis istius
gloriosę Farfensis ecclesię nostręque dominę beatissimę Marię
coram Deo et Sanctis eius spondeo atque promitto observare ac
retinere constitutionem domni Hugonis abbatis huic monasterio
et omni conventui concessam, scilicet autenticam religionem Cluniacensis
monasterii, in officiis ecclesiasticis et bonis moribus, et
confratrum cultu vestium, sive copia victus cottidie et in sanctis
solemnitatibus, in quantum huius loci possibilitas et temporum
vicissitudo Deo administrante exigerit. monasterium vero istud
cum suis membris, videlicet pręcipuis cellis, in anticum et bonumque

Torna all'inizio