Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 150


ergo notis eorum de aciebus scilicet partis utriusque, uix
sunt ambo abinuicem separati.
Tunc Dyomedes bellum intrauit cum maxima acie pugnatorum
et ex aduerso Troilus eciam cum maiori. Dyomedes et Troilus
ambo bellando conueniunt, ab equis se sternunt. Sed Dyomedes
primus insurgit, equum ascendit, Troilum stantem pedes sic
uiolenter percussit in casside quod circulum cassidis eius fregit.
Verum Troilus in uirtute virium suarum Dyomedis equum interfecit,
ita quod ambo pedes insimul preliantur. Greci uero
Dyomedem et Troyani Troilum ascendere faciunt equos suos
et ambo repetunt certamen ipsorum. Sed Dyomedes in multa
uiolencia preualente cepit Troilum et captiuum eum ducere ad presidia
sua conatur. Troyani uero contra Dyomedem acriter insistentes
Troilum a manibus suis eripiunt in multo discrimine personarum.
/*
Tunc discurrendo per acies superuenit Menelaus; ex parte Troyanorum
Paris accessit. Bellum durius instauratur. Hector autem
in bello quasi furibundus anhelans quoscunque sibi occurrentes
interficit. Et dum uenisset obuius contra eum, quidam miles nouus
nomine Boetes in uirtute sua animose Hectorem est aggressus. Sed
Hector tam grauiter percussit ipsum in capite quod ipsum a uertice
usque ad umbilicum duas diuisit in partes, qui statim mortuus expirauit.
Hector autem equum eius accipiens ipsum fecit per quendam
suum famulum asportari. Rege Archilogo, Boetis consanguineo,
hoc uidente, qui dum consanguinei sui mortem moliretur
ulcisci, dure Hectorem est aggressus. Contra quem Hector potenter
irruens ipsum non obstantibus eius armis per medium ense scindit,
qui statim mortuus spiritum inter pugnantes emisit. Rex uero
Prothenor ausu temerario ductus ex transuerso inuadit Hectorem,
et tam potenter ipsum inpulit, Hectore non aduertente eius insidias,
quod Hectorem deiecit ab equo. Sed Hector incontinenti consurgens
equum ascendit, in Prothenorem irruit, et tam dire in suarum
uirium predictum uirtute percussit quod corpus eius duas dimidiauit
in partes.
Achilles autem, postquam uidit Prothenorem sic extinctum, qui
sibi in linea sanguinis attinebat, de morte illius grauiter fuit tristatus.

Torna all'inizio