Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 259


ceperunt quamplurimi Sabinensis territorii ad istius ecclesię- dominium
festinare ac sub istius domni abbatis auxilio properare,
quatinus ipsius muniti suffragio ab illorum morsibus eruti forent.
quod illi perspicientes et nimiurm prę oculis dolorem habentes,
agere aliud nequibant, infra semetipsos suosque domesticos seviębant
et infelices suis visceribus pascebantur.
Sed quid de illorum sevitia dicam ? iam enim quia istius probitatem
suamque miseriam ferre nequibant, inierunt fedus, « erraverunt
a ventre, locuti sunt vana ». interim noster abbas
qui et pater, nullius tunc conscius doli, in Marchiam secessit.
illi vero tempus sibi aptum putantes habere, quadam nocte surgunt
oppidaque nostra quędam summo invadunt conatu, et omnia
quę invenildat depopulantur. mox itaque ut hęc facta aures pręfati
pulsarunt patris, celeri cursu rediit, et ab illorum insidiis se circumquaque
munire studuit, ac plane mutua dona eis reddere cępit,
et tandem placitum illi, Dei peragente nutu, finem fecerunt, et aliquantulum
a manifesta lesione cessarunt.
Preterea nos ad istius pręlocuti patris actuum narrationem
suptiliter properemus, ut cuius fuerit constantię vel laboris enucleatius
videatur. igitur postquam divina propitiatione ex puerili
custodia exiit, pręfatus domnus Beraldus perrexit ad suum
genitorem Ascarum, qui eius amoris causa concessit huic monasterio
unam ecclesiam et pręsbyteros quatuor, idest Attonem
Saxonis, et Letonem Curcię, et Benedictum, et alium Benedictum,
cum ęcclesiis duabus, scilicet ecclesia Sancti Pamphili, et ecclesia
Sancti Angeli, cum dotis omnique tenimento et rebus eorum in
loco qui vocatur Miscianus. in Folliano mansos .XII. in Racanita
ecclesiam Sancti Laurentii et Amicum pręsbyterum cum
omnibus rebus suis. in Bezano ecclesiam Sanctę Crucis et
Bernardum pręsbyterum. in Troniallo ecclesiam Sancti .Martini
recuperavit suo studio, quę penitus amissa erat et a memoria
hominum lapsa, cum antiquo tenimento et quibusdam partibus
superadditis. Arquatam acquisivit et roccam de Cupulo, et de

Torna all'inizio