Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 290


est vobis, ecce in mortem statim ibo libentius.
Sed debetis firmiter credere, et tenere,
quod, si ego dux et caput excidio peream, vos
sine dubio peribitis una mecum, nec vos fides
promissa tutabitur, nec servabuntur vobis stipulatae
foedera pactionis, sed, rupto libello polliciti,
experta fraus gallica cetera violabit. Nescitis,
quoniam ii, quibus favere multiplicium
triumphorum fortuna jam coepit, cum denuo
expectent ulterioris incrementa victoriae, sive
dolo, sive fraude, cum possint, amplis seducunt
pollicitationibus inimicos. Non enim refert quocumque
modo suum ex hostibus habere quis
possit intentum. Vestris ergo caute providete
compendiis; et, si ita est, quod omnino credatis
mihi mortuo supervivere, ac propter unius mortem
salutem redimere plurimorum, iterum dico
de persona mea ordinate quod placeat, et de
me vestros exequimini cogitatus". Illi ad haec:
"Domine, licet nos taedeat, inevitabile tamen
est quod sumus acturi. Vobis autem displicere
non debet, si per quamcumque viam salutis nostrae
remedia procuramus. Forsitan et vos ipsi
salvi eritis, Domino favente, quia Standardus
multa nobis cum benignitate promisit, si absque
labore sui exercitus nos suis beneplacitis supponamus.
Equitetis ergo, si placet, et cum humilitate
ad eum nobiscum descendite, nec de
ejus gratia desperetis". Considerans igitur dictus
Corradus, quod sic eum pati necessario oporteret,
et attendens quod omnes stipendiarii sui,
pro quibus similiter inita pacta erant, mentis et
jurisjurandi religione violata, intendebant ad
comestabulos, et ad alios factionis actores, adductum
sibi roncinum metu hebes ascendit, et
mutus incedit, et ad tentorium Standardi, veluti
quando bos unicus eligitur de toto grege mactandus,
et cum ipso grege ad macellum, qui alias
solus non accederet comminatus, sic idem Corradus
adducitur non ligatus. Hujus itaque oculos
statim Standardus absque ullo judicio mandavit
evelli, evulsisque oculis, Cathaniae in altis
praeter morem furcis juxta litus maris solitarius
alligatus, dimisit in aëre vitam suam. In signum
autem ejus, quod fuerat militiae cingulo
decoratus, scutum suum splendescens coloribus
fulgorosis vitri perlucentis ad instar suspenditur
cum eodem. Martinus quoque et Jacobus Capucii,
milites fratris ejusdem Corradi, pulchritudine
ac statura decori apud Neapolim via Capuana
eodem supplicio per regis sententiam perierunt.
Sicque illos unus uterus, una fides et
passio vere fecit esse germanos. Cumque inter
haec domnus Fredericus, qui unus ex principalibus
impetitoribus Siciliae tum supererat, nondum
tamen expugnata Sicilia tribulis Hispanorum,
cautelose sibi et suis providens apud Agrigentum
ea intentione, relictis terris, quae sibi
adhuc respondebant, sine munimine et custodia
personarum, cum omnibus Hispanis, et superstitibus
Theutonicis confugisset, ut, cum, vellet,
posset per mare fugere in Tunisium, unde venerat,

Torna all'inizio