Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 252


De principio imperii Tartarorum et principibus eius
et dominio imperatoris et principum eius. <Cap.> V.


<1>. Dicto de consuetudinibus, de ipsorum est imperio subnectendum;
et primo dicemus de ipsius principio, secundo de principibus
eius, tertio de dominio imperatoris et principum.
<2>. Terra quedam est in partibus orientis, de qua dictum est supra,
que Mongal nominatur. Hec terra quondam populos quatuor
habuit: unus Yeka Mongal, id est magni Mongali, vocabatur; secundus
Sumongal, id est aquatici Mongali; ipsi autem se ipsos
Tartaros appellabant, a quodam fluvio qui currit per terram eorum
qui Tartar nominatur; alius appellabatur Merkit; quartus Mecrit.
Hi populi omnes unam formam personarum et unam linguam habebant,
quamvis inter se per provincias et principes essent divisi.
<3>. In terra Yeka Mongal fuit quidam qui vocabatur Chingis. Iste
incepit esse robustus venator coram Domino, didicit enim homines

Torna all'inizio