25. Infra palatium Neronianum est templum Apollinis,quod dicitur
Sancta Petronilla. Ante quod est basilica quae Vaticanum vocatur,
mirifico musivo laqueata, auro et vitro. Ideo dicitur Vaticanum,
quia vates, id est sacerdotes, canebant ibi sua offitia ante templum
Apollinis. Idcirco tota illa pars dicitur Vaticanum. Est ibi aliud
templum, quod fuit vestiarium Neronis, quod nunc vocatur Sanctus
Andreas. Iuxta quod est memoria Iulii Caesaris, id est agulia, ubi
splendide cinis eius in suo sarcofago requiescit, ut sicut eo vivente
totus mundus ei subiectus fuit, ita eo mortuo usque in finem
saeculi subicietur. Cuius memoria inferius ornata fuit tabulis aereis
et deauratis, litteris decenter depicta. Superius vero ad malum,
ubi requiescit, auro et pretiosis lapidibus decoratur, ubi scriptum
est:
Caesar, tantus eras quantus et orbis,
Sed nunc in modico clauderis antro.
In paradiso Sancti Petri est cant[h]arum, quod fecit Simachus
columpnis porphireticis ornatumque tabulis marmoreis cum grifonibus
aereis connexae, precioso caelo coopertae, cum floribus et
delfinis aereis et deauratis aquas fundentibus. In medio cant[h]ari
est pinea aerea, quae fuit coopertorium cum sinnio aereo et deaurato
super statuam Cybeles, matris deorum, in foramine Pantheon. In
qua pinea subterranea fistula plumbea subministrabat aquam ex
forma Sabbatina, quae toto tempore plena praebebat aquas per foramina
nucum omnibus indigentibus ea, et per subterraneam fistulam
quaedam pars fluebat ad balneum imperatoris, iuxta mausoleum
Caesaris.
|
|