Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 169


quum ne moram quidem in te ullam, ut video, sint laturi.
Assentientibus cunctis hortantibusque ne gravate id praestaret,
tum ille Prunulum familiariter respiciens: effecisti, inquit, hodie,
vir doctissime, quod ne iniquus quidem fecissit lanista, ut prius
oplomachum in harenam compuleris quam ad pugnam satis idoneum
cognoveris. Oportuit, credo, prius quaerere an is omnino
essem, qui rectum de tot viris illustribus iudicium ferre possem,
quam nobis tam grave onus imponeretur, sed quasi omnia adessent,
provinciam nondum etiam decretam me obire voluisti satis
quidem amice sed imperiose nimis, verum idcirco, credo, quia
tutius sit peregrinum hominem quam civem ad officium minime
voluntarium compellere; sed memineris nos in libera civitate esse,
ubi aequo vivitur iure, possemque ego, quasi lege Papia civium
numero exclusus, istud ipsum munus detrectare; verum quia non
te solum, sed quicumque assunt ita velle intelligo, ne vestra magis
causa voluisse videar quam non potuisse, dabo operam, ut quam
brevissime cognoscatis quae nostra sit de novo horum instituto
sententia, qui diversa quadam, ut dicitis, scribendi ratione novum
quasi dogma induxerunt.
BAPTISTAE GUARINI DISSERTATIO
Primum itaque omnium illud quaerendum arbitror, viri amicissimi,
de quo inter doctos quaeri solere video, fuerit ne operae precium

Torna all'inizio