Brunus Leonardus Aretinus: Epistola Flavio Blondo Foroliviensi (VI 10)

Pag 217


haec duo loca nichil ad rem pertinent tuam. (12) Restat concio, in
qua ad doctos simulque indoctos habebatur oratio. Neque enim appellatione
populi turba solum et infimae sortis homines, sed nobiles et
ignobiles, doctique et indocti significabantur. (13) Itaque non ad
pistores tantum et lanistas, sed multo magis ad eos qui in reipublicae
gubernatione versabantur, et quorum intererat quid populus decerneret,
orator loquebatur. (14) Praestantes igitur homines oratorem
latine litterateque concionantem praeclare intelligebant, pistores vero
et lanistae et huiusmodi turba sic intelligebant oratoris verba ut
nunc intelligunt Missarum solemnia. (15) Nam illud nos latere non
debet, oratores ipsos aliter scripsisse orationes suas quam dixerant,
quod et apud Graecos et apud Latinos exploratissimum est, non
quod diversum scriberent, sed quod ornatius et comptius id ipsum
quod dixerant litteris mandabant, ut quaedam in concione dicta
verbis forsan vulgatis et apertis et ad intelligentiam accomodatis,
limatius postea contractiusque scripta legantur. (16) Et de
oratoribus haec michi quidem dicta sint. In senatu enim et iudiciis
ad scientes litteras loquebantur litterate, in concionibus vero etiam
ad scientes. Aderant quoque indocti quidam: hi sic intelligebant
oratoris verba ut nunc intelligunt Missarum solemnia. (17) Quare
haec tua oratorum inducta ratio non efficit id quod vis. Habet enim
apparentiam quandam prima fronte, sed, si trite discutiatur, nichil
admodum importat.
(18) De poetis autem eorumque fabulis video te longe aliter sentire
quam ego sentiam. Tu enim turbam convenisse putas ad carmina
poetae intelligenda, ego autem convenisse puto ad ludos scenicos
spectandos. Itaque non auditores qui aderant, sed spectatores dicebantur.
(19) Agebatur enim fabula magno aedilium apparatu, nec
solum gestibus, verum etiam tibiarum modis et personati e scena
prodibant. Ad haec mehercule spectanda non minus hodie populus
concurreret quam tunc concurrebat. (20) Quod autem vera dico,
ex Plauti Terentiique prologis comoediarum intelligi potest. (21) Totae
enim ex illorum qui agebant opera videntur pendere. « Acta
ludis funebribus. Modos fecit Flaccus Claudii tibiis disparibus »: non
dicit « recitata », sed « acta ». Agere vero quid est, nisi repraesentare
actuque referre? Quid tibiis modos facere, nisi multitudinem ad
spectandum allicere? (22) « Hecyra est huic nomen fabulae. Ea cum

Torna all'inizio