2. Praeterea, omnis scientia est secundum assimilationem scientis ad rem scitam,
ut dicunt philosophi. Si igitur aliquis videt res alias in Verbo, oportet quod
intellectus assimiletur illis rebus; et sic cum habitus cognitivus consistat in
praedicta assimilatione, quae est per species intellectuales, sequitur idem quod
prius.
3. Praeterea, ponamus quod aliquis videns in Verbo, desinat videre Verbum
(sicut Paulo contigit, ut dicitur): constat quod iste non obliviscitur eorum quae
vidit in Verbo. Ergo cognoscit ea non in Verbo, quia non vidit Verbum; ergo
cognoscit ea in speciebus propriis; et sic idem quod prius.
SED CONTRA, ubi unum propter alterum, ibi tantum unum, ut dicit Philosophus.
Sed qui videt res in Verbo, non cognoscit eas nisi per Verbum cognitum.
Ergo non est ibi nisi unus habitus.
Praeterea, ubi est unus actus, non sunt plures habitus. Sed eodem actu cognoscit
anima Verbum, et ea quae videt in Verbo. Ergo non est ibi quantum ad hoc
diversus habitus.
Quaestiuncula V
1. Ulterius. VIDETUR quod praeter hanc scientiam qua cognoscit res in Verbo,
non habeat aliam scientiam de rebus. Unius enim, et secundum idem, et respectu
eiusdem, est tantum una perfectio. Sed Christus secundum humanam naturam
habet cognitionem in Verbo de rebus creatis. Ergo ipse secundum humanam
naturam non habet earumdem rerum aliam cognitionem vel scientiam.
2. Praeterea, 1 Corinth. 13, 10: «Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur
quod ex parte est». Sed cognitio qua cognoscuntur res in Verbo, est perfecta
respectu alterius modi cognitionis rerum. Ergo cum ipsa non est alia in Christo
cognitio.
3. Praeterea, propter hoc quod Christus habet visionem comprehensoris, non
ponitur in eo fides, quae est viatoris cognitio divinorum. Sed scientia rerum in
Verbo, est propria comprehensoris. Ergo cum ea non oportet ponere aliam
cognitionem quae competit viatoribus.
SED CONTRA, cognitio matutina in Angelis, qua cognoscunt res in Verbo, non
excludit vespertinam, qua cognoscunt res in propria natura. Sed anima Christi
perfectior est in cognoscendo quam aliquis Angelus. Ergo et ipsa habet duas
cognitiones.
Praeterea, plus distat a perfectione cognitionis in Verbo cognitio sensitiva
quam cognitio intellectiva in proprio genere. Sed cognitio in Verbo non excludit
in Christo sensitivam cognitionem. Ergo multo minus cognitionem rerum in
proprio genere.
|
|