Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 8


negligentia vitiosus, labores continuos quibus corpus assidue lacessitur et
anima, tanquam fidelis et passivus interpres vestre benignitatis auditui,
que cunctorum curas diligenter examinat, aggredior relaturus. In quibus
licet manus utpote patiens ore sit doctior, cum omnis passio in actu sit
potior quam sermone, quantum tamen sermoni meo licuerit, lectio vobis
epistole presentis explanat. Fuit itaque, domine, quod postquam officium
registrandi, quod baiuli sibi crediti tantum imbibit animum, velut me
quedam species servitutis, implicuit, quasi factus corpus unum cum
calamo et persona eadem cum quaterno; sic sudavi frequenter et alxi, sic me
labor continuus indesinenter oppressit, prout datus mihi quasi testis illati
martirii quaternus confitetur, quod insufficientie qualitas pro me satis
sufficienter allegat ac, preter personalis afflictionis angustias, expensarum
suffragium, quod est sepe laboriosis ossibus consolationis emplaustrum,
sicut vestram non dubito latere notitiam, patientis laboribus non respondet.
Et quod est demum omni michi labore crudelius, iuvenilis vigor
ingenii quod qualesquales studendi primitias de lactante iam ubere sugserat,
dum exercitationis deberet pasci cibariis, in manualem, proh dolor!,
operam confluit quidquid sibi debuit officio exercitationis offerri. Nec
tam laboriosi iugo martirii, ut emulante ore non loquar, collum supposuissem
et humeros, nisi principiate passionis instantia melioris boni presagium
promisisset. Sed cum spes habeat improba proprium ut nunquam

Torna all'inizio