Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 362


bonum in commune reductum (secundum Boethium)
pulchrius elucescit. Rebus tamen stantibus ut nunc, utile
est civitatis cives gaudere possessionibus propriis, eo quod
vita civilis sit vita communium hominum: homines enim
communiter non sunt adeo perfecti, quod essent contenti
vivere tali vita. Possumus autem ex diversis locis in libro
Polit. accipere tria, per quae triplici via venari possumus,
quod expedit civitati cives habere proprias possessiones.
Prima via sumitur, ut removeatur inertia et ignavia. Secunda,
ut prohibeatur litigium. Tertio, ut tollatur inordinatio
et confusio. Prima via sic patet. nam homo adeo
diligit seipsum, quod semper magis solicitus est de bono
proprio quam de alio. Videmus enim quod si est facile
possessiones consumere et devastare, et adeo est difficile
laborare et proprio lucro substantiam et possessiones acquirere,
quod in civitate contingit multos egere et esse
pauperes, non obstante quod cives possunt gaudere possessionibus
propriis, et quod solicitantur circa ea tanquam
circa propria bona. Si ergo nullus haberet aliquid proprium,
sed omnibus civibus essent possessiones communes,
quia cives non sic essent soliciti ad colendas possessiones
communes, sicut sunt soliciti ad proprias, ut plurimum
contingeret civitatem illam sic ordinatam venire ad inopiam,
ut cives non possent sibi in vita sufficere. aliquid
igitur non est utile simpliciter, quod est utile in casu. In
rebus ergo sic se habentibus, utile est civitati cives habere
possessiones proprias, ne propter ignaviam circa communia,
domus civium patiantur inopiam. Secunda via ad
investigandum hoc idem, sumitur ex remotione litigii.
ut plurimum enim consurgunt lites et bella inter participantes
aliquid commune: videmus enim ipsos fratres
ex eodem patre natos, inter quos secundum Philosophum
8. Ethicorum est amicitia naturalis, ut plurimum bellare
ad invicem, eo quod sit eis communis haereditas: quanto
ergo magis esset dissentio inter ipsos cives, inter quos

Torna all'inizio