Praedestinatio autem quae de Christo dicitur, est respectu gratiae unionis,
secundum quam factum est ut homo esset Deus; cuius factionis terminus est
esse Deum. Accedens autem ad terminum est quod assumitur ad unionem, scilicet
humana natura; et ideo ratione humanae naturae convenit Christo esse
praedestinatum, non autem esse Deum; unde haec est vera: «Christus secundum
quod homo, est praedestinatus», haec autem est falsa: «Christus secundum
quod homo, est Deus».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de illis quae conveniunt alicui
ratione humanae naturae secundum rationem speciei. Sed praedestinari
convenit Christo ratione humanae naturae particulatae in ipso. Unde obiectio
non est ad propositum.
Ad secundum dicendum, quod effectus praedestinationis respondet praedestinationi
conformiter quantum ad id de quo est praedestinatio, non autem quantum
ad conditiones praedestinationis: quia praedestinatio est aeterna, effectus
autem est temporalis; et sic est in proposito: quia Christus non est praedestinatus
ut sit, secundum quod homo, Filius Dei; sed ipsa praedestinatio convenit ei
secundum quod homo. Unde patet quod huiusmodi locutiones sunt duplices, ex
hoc quod implicatio potest ferri ad hoc quod est praedestinatum, vel ad hoc
quod est esse Filium Dei, de quo est praedestinatio.
ARTICULUS 2
Utrum Christus, secundum quod homo, sit persona
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod Christus, secundum quod homo, sit persona. Persona enim, ut
dicit Boetius est rationalis naturae individua substantia. Sed
Christus, secundum quod homo, est huiusmodi. Ergo secundum quod homo est
persona.
2. Praeterea, quod convenit alicui secundum quod homo, convenit omni homini
secundum quod est homo. Sed Petrus, secundum quod est homo, est persona.
Ergo et Christus.
3. Praeterea, dicimus, quod Christus, secundum quod homo, aliquid operatus
est, sicut quod comedit: et similiter secundum quod Deus; sicut quod mortuum
suscitavit. Nec sequitur propter hoc quod Christus sit duo. Ergo videtur similiter
quod si dicamus, Christum, secundum quod hominem, esse personam, et
similiter secundum quod Deum, non sequitur ipsum esse duo; et ita nullum
aliud inconveniens.
|
|