Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 209


quae ideo ad rem ipsam, qua de re agitur, plurimum viderentur
facere; quia (?), ubi supremi oratoriae facultatis praeceptores tria
ipsa dicendi genera et quidem inter se se non parum differentia ab
intimis rhetoricae artis visceribus profecta asseruerint, ineptum me
censeri iturum non dubito, si in unum idemque illa confundere perrexero;
sed memineris velim verborum non characterum, locutionis
non compositionis, corticis non medullae artis disputationem a me
institutam esse. [73] Quantumvis enim longe distent ac inter se
se differant orationum nervi succusque, quantumvis sententiarum
gravitate exornationibusque dispares sint, quantumvis ad suasionem
efficacioribus subtilioribusque locis una magis refarciatur oratio quam
altera, iisdem tamen prope verbis una quaeque dicatur oportet; vel
si aliqua gravis recipiet, quae attenuatam vel mediocrem non deceant
figuram, non tamen erunt talia, quae ignorantes qua ratione in ea
potius quam in aliis ponantur orationibus, quid significent, quid importent,
intelligere non possint.
[XVIII] [74] Tenes, ut opinor, ex supradictis oratores nulla per
auditorum imperitiam necessitate prohibitos fuisse, quo minus vel
grandes et ornati essent, vel medium dicendo aut infimum genus
orationis sectarentur; sicque promissum a me orandi modum habes
a priscis servatum, talia scilicet eos verba orando habuisse, qualia
per ingenii doctrinae et artis facultatem suppetebant, et pari ab indocta
multitudine intelligentia unumquemque illorum exauditum fuisse.
[75] Ut autem minima, sed forsan minus quam prima fronte
videbitur, remota similitudine id suadere incipiam, quid ipse aliquando
consideraverim attende. [76] Magnam in Curia romani pontificis
servientium nobis turbam, Gallos Cimbros Teutonos Alamannos
Anglicos Britannos Pannoniosque, et diversam penitus ab italica
linguam habentes alios, semper esse videmus, qui, etsi litteras sciunt,
adeo tamen rudes et artis grammaticae aliarumque scientiarum aliquando
ignari sunt, ut licet prima attigerint rudimenta et quamdam
ex consuetudine sibi comparaverint latini sermonis litterati practicam,
illitterati et penitus idiotae dici possint. [77] Hos si latine quidquam
feceris dicere, unde barbarismus soloecismusque nomina habuerint
nihil est amplius quod requiras; nam dicendo dissolutos pervagantesque
illos cernere est, sed (?) nulla primis secunda, aut postremis
media quae dixerint cohaerent; et tamen orationes sermonesque
qui a doctissimis litteratis fiunt, quid sibi velint, quas ob res dicantur,

Torna all'inizio