Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 205

Liber III


quadam cum venustate describere, ridiculum in primis et iocosum est. Verba vero tam multis modis iocum et risum excitant, ut difficile atque incredibile dictu sit. Nunc enim transferuntur, nunc invertuntur, nunc mutantur, nunc transmutantur, nunc aliam in partem, nunc in aliam significationem accipiuntur, nunc vocalibus tantum mutatis, eaedem consonantes servatae, in aliam, quae a praeposito non discedat, sententiam transferuntur: atque omnia aut fallunt aut alludunt aut derident aut mordent aut contemnunt aut in alium sensum detorquentur. Sed quoniam haec natura, non arte perficiuntur, supervacuum de his praecipere quicquam. Videtur. nam si quis ineptus natura sit atque ex arte iocari volet, non magis id prospere ac decenter faciet, quam asellus is qui est apud Aesopum, qui quidem blandiri domino quum vellet, eum prioribus pedibus et ruditu immenso atque intempestivo invasit. Iocari itaque unumquenque natura et consuetudo doceat, necesse est. Materiam inter amicos pro cuiusque natura res, quae quotidie accidunt, satis abundeque praebebunt. Modus ex amici natura et nostra consuetudine ac familiaritate statuetur. Illud non in scribendo modo, sed in omni quoque oratione et sermone cavendum, ne aut scurrilia aut obscoena proferamus: ne, dum urbani esse cupimus,

Torna all'inizio