Petrus Damiani: Epistulae

Pag 245


luce migravit, numquam in toto anno praetermittebat diem, quin pedes
duodecim pauperibus semper ablueret. Quod si facere per totum non
occurreret diem, lucidum pietatis opus explebat in nocte. Sed quoniam de
privilegio misericordiae et elemosinarum dignitate plus mihi datur videre
quam dicere, in eius praeconium libet breviter exclamare:
O virtus elemosinae, quae velut fluentum fontis irrigui, et peccatorum
inquinamenta detergis, et estuantium vitiorum flammas extinguis! O felix
elemosina, quae de geennae baratro tenebrarum filios extrahis, et adoptatos
luci perpetuae regnis caelestibus introducis! Tu de manibus pauperum
volas in caelum, et illic tuis amatoribus paras hospitium. Si vinum
es, non coacescis, si panis, non emittis mucorem, si caro vel piscis, non
verteris in putredinem, si vestis praeterea, nullam contrahis vetustatem.
Recens iugiter servaris et nova, et mox ut tuus oblator obierit, ad eum
ilico multiplicata reverteris. Tu de iacentibus sub criminum squalore conspicuos,
tu de damnabilibus sanctos, tu facis de gentilibus Christianos.
Quod nimirum Cornelius probat, cuius elemosinae ad divini conspectus
culmen ascenderant.
O dives elemosina, quae tuis amatoribus praebes hereditatem inmarcescibilem,
et celestis curiae dignitatem! O miranda misericordiae virtus,
quae peccatorum omnium rubiginem purgat, frementium vitiorum incitamenta
mortificat, et splendore caelestis gratiae tenebrosas hominum mentes
illustrat! Haec Deum facit hominibus debitorem, ut regnum sibi
caelorum non iam quasi quod alienum est, querant, sed veluti quod sui

Torna all'inizio