inquantum Christo patiente patimur, quod quidem fit per poenitentiam. Et quia
haec conformatio fit per nostram operationem, ideo contingit quod est imperfecta,
et perfecta. Et quando quidem est perfecta conformatio secundum proportionem
ad reatum culpae, tunc poena totaliter tollitur, sive hoc sit in contritione
tantum, sive etiam sit in aliis partibus poenitentiae. Quando autem non
est perfecta conformatio, tunc adhuc manet obligatio ad aliquam poenam vel
hic vel in purgatorio. Non tamen oportet quod sit conformatio ad passionem
Christi secundum experientiam tantae poenae ad quantam aliquis obligatur ex
culpa: quia passio capitis in membra redundat; et tanto plus, quanto est ei aliquis
per caritatem magis coniunctus; unde ex vi passionis Christi diminuitur
quantitas debitae poenae; et secundum hoc dicitur has poenas auferre, inquantum
eas diminuit.
Alio modo dictae poenae comparantur ad eos quibus infliguntur, ut medicinae:
quia poenae sunt quaedam medicinae, ut dicitur 2 Ethic., vel sibi, inquantum
scilicet praeservant a culpa, seu ad virtutem promovent; vel aliis, inquantum
scilicet est aliis exemplum, ut unus pro aliis aliqualiter satisfaciat: et hoc
modo per passionem Christi poena temporalis non est neque totaliter ablata,
neque diminuta, sed magis augmentata caritate crescente, quantum ad praesentem
statum, in quo et peccare possumus, et proficere nobis et aliis; sed in futuro,
quando erit terminus viae, omnino poena tolletur per virtutem passionis
Christi.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod poena temporalis iniungitur vel ut satisfactoria;
et hoc sive ut aliquis passionis Christi per imitationem conformetur, unde
ubi est conformitas per sacramentum baptismi, non iniungitur aliqua poena
satisfactoria: vel etiam iniungitur ut medicina praeservans vel promovens, et
non tamquam debita.
Et per hoc patet etiam solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod sicut causalitas iustificationis attribuitur resurrectioni
quantum ad terminum ad quem, passioni autem quantum ad terminum a
quo; ita glorificationis causalitas attribuitur resurrectioni quantum ad gloriam
quae dabitur, sed passioni quantum ad poenalitates quae tolluntur.
Ad quartum dicendum, quod in causis quae agunt ex ordinatione sapientiae,
non est necessarium quod posita causa statim ponatur effectus; sed tunc effectus
ponitur, quando sapientiae ordo requirit; et taliter agit passio Christi.
|
|