Imperator Regni prelatis et magnatibus coram se apud Barolum congregatis, parato sibi
tribunali sub diuo propter gentis multitudinem que copiosa erat, proponi fecit et legi subscripta
capitula in modum testamenti; ut uidelicet omnes de Regno, tam prelati quam domini
et eorum subditi omnes, in ea pace et tranquillitate uiuerent et manerent, qua esse et
uiuere soliti erant tempore regis Guillelmi secundi, relicto tunc Regni ballio Raynaldo duce
Spoleti et si deficere Imperatorem contingeret, sibi in Imperio et Regno succederet Henricus
filius eius maior; quod si illum absque liberis mori contingeret, Chunradus filius eius minor
succederet illi; quod si ambo decederent, filiis non extantibus, filii ipsius superstites quos
de legitima uxore susceperit, in eodem Regno suo succedant: et precipit ut omnes homines
Regni sui que statuit debeant iuramento seruare; que tamen sic obseruari mandauit si in
presenti passagio humanitus de ipso aliquid contingeret, nisi aliud testamentum ab eo editum
compareret. Hec coram se iurari fecit Imperator a duce predicto et Henrico de Morra
Magistro iustitiario et aliis nonnullis de Regno qui interfuerunt. Disposuit etiam, quod nullus
de Regno pro data uel collecta aliquid daret, nisi pro utilitatibus Regni et necessitatibus
expediret.
Mense Maii casale quoddam in Apulia, quod Gaudianum dicitur, Melfiensis dyocesis
ob culpe meritum Imperatore mandante destruitur.
Domini de Pupplito rebelles facti sunt Imperatori.
Romani facta in extrinsecis destructione Uiterbii, et optento per uim castro quodam
quod Raspampanum dicitur ipsis Uiterbiensibus subdito, leti ad Urbem redeunt; quibus
recedentibus, Uiterbienses in campis castra ponentes, que possunt mala irrogant circumadiacentibus
castellis fautoribus Romanorum.
Mense Iunii imperialis exercitus super dominos de Pupplito uadit, quibus Pupplitum
auferunt et nonnulla alia castra.
Gregorius papa a Reate discedens uadit Spoletum et exinde Perusium.
Imperator apud Brundusium se conferens, mare intrat, ac apud Sanctum Andream de
insula iussit omnia nauigia parata ad transitum conuenire; ac exinde Ydrontum nauigans,
feliciter ultra mare ad crucis obsequium transfretauit; ubi quid egerit et qualiter in Terre
sancte recuperatione profecerit sequens lectio declarabit.
Gregorius papa mense Iulii de Perusio uadit Ascisium, ubi fratrem Franciscum, Minorum
fratrum ordinis inuentorem, propter duo que fecerat miracula in aperto, in ceco uidelicet
uno et claudo, quibus uisum et gressum reddiderat, canonizauit; et Perusium rediens,
ibi anniuersarium magnifice celebrat Innocentii pape predecessoris sui.
|
|