se preferre terrenis, quia parem se iumentis inveniet et similem  
recognoscet. 
(2) «Unus est enim hominum et iumentorum interitus et  
equa utriusque conditio, et nichil habet homo iumento amplius.  
De terra orta sunt et in terram pariter revertuntur».  
Verba sunt ista non cuiuslibet hominis, sed sapientissimi  
Salomonis. Quid est igitur homo nisi lutum et cinis? Hinc  
enim homo dicit ad Deum: «Memento, queso, quod sicut  
lutum feceris me et in pulverem reduces me». Hinc et Deus  
dicit ad hominem: «Cinis es, et in cinerem reverteris».  
«Comparatus sum, ait, luto et assimilatus sum faville et  
cineri». Lutum efficitur ex aqua et pulvere, utroque manente;  
cinis autem fit ex igne et ligno, utroque deficiente.  
Expressum misterium, sed alias exprimendum. Quid ergo  
lutum superbis? De quo pulvis extolleris? Unde cinis gloriaris? 
/* 
(3) Verum illud forsitan respondebis, quod Adam ipse fuit  
de limo terre formatus, tu autem ex humano semine procreatus.  
At ille fuit formatus de terra, sed virgine; tu vero  
procreatus de semine, sed immundo. «Quis enim potest  
facere mundum de immundo conceptum semine?». «Quis  
est homo ut immaculatus sit et iustus appareat natus de  
muliere?». «Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et  
in delictis peperit me mater mea». Non in una tantum iniquitate,  
non in uno tantum delicto, sed in multis iniquitatibus  
et in multis delictis: in delictis videlicet et iniquitatibus  
propriis, in delictis et iniquitatibus alienis.
  |  
  |