Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 124


de Mediolano, cepit et in terra eum suffocavit, ut a suis,
qui erant ibi circa multa querentes, quos possent capere inter
frondes, non posset auxilium proclamare. Laudenses itaque
et Cremonenses, qui evaserunt, cum imperatore Cumas
iverunt, Mediolanensibus ad castra redeuntibus; acceptaque
ab imperatore licentia in die Veneris discedentes a Cumis,
per Novariensem episcopatum Papiam veniunt Laudeque
reversi sunt.
Tercio decimo ante kalendas Septembris, qui fuit dies
Veneris, illi, qui obsidebantur in castro Carcani, ex improviso
castrum egredientes ignemque supponentes in castello ligneo,
quod Mediolanenses ibi construxerant Carcani capiendi causa,
totum combusserunt, Mediolanensibus, qui illud prospiciebant,
defendere nequeuntibus. Quo dolore Mediolanenses commoti
et ipsum castrum se nequaquam posse capere cernentes ac
etiam timentes, nec iterum imperator resumptis viribus cum
Cremonensibus et Papiensibus atque Laudensibus aliisque
Longobardie civitatibus ibi eos comprehenderet vel ad civitatem
Mediolani devastandam se absentibus pergeret, sequenti
die sabbati Carcanum deserentes Mediolanum revertuntur.

1



5




10




15




20
Torna all'inizio