DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO
ROMANORUM HADRIANUS PAPA.
Venientes ad nos fidelissimi missi vestri, scilicet Roro capellanus seu Betto, post
vestram optabilem regalem sospitatem adnunciatam sciscitati sunt nobis pro nefandissimo
Athalchiso, filio Desiderii tiranni regis: si ita fuisset, quod, Deo sibi contrario,
partibus Italie evenisset. Nos vero nuper, quod de ipso protervo Athalchiso
audivimus, per fidelissimum missum vestrum Aruinum comitem vobis intimare non
obmisimus, quia pro vestra regali victoria Deo auspice tractantes nullum neclectum
ex omni parte ponimus, vestrae prefulgide excellentiae indicantes, ut, Domino opitulante
atque beato Petro apostolorum principi comitante, precipua vestra regali providentia
prudentissimam suamque nostramque salutem procuret.
Sic enim de iam dicto nequissimo Athalgiso nobis nunciatum est: quia in veritate,
Deo sibi contrario, cum missis inperatoris partibus scilicet Calabriae residet,
iuxta confinium ducatui Beneventani, ut de et pro eius invalidum adventum Campulus
episcopus civitatis Caietanae per suas nobis significavit syllabas; similiter et de Pentapoli
pro eiusdem Athalgisi arrogantia nobis in scriptis intimaverunt. Quatenus ob
nimium vestrum amorem infra alios misimus apices tam a Caaeta quamque Pentapoli
series nobis destinatas.
Nempe quidem scimus, quia ipse iniquus et perfidus Adalgisus pro nulla alia
causa in istis declinavit partibus, nisi tantummodo pro vestra nostraque contrariaetatę.
Unde oportet, ut firmissima vestra scara partibus Beneventanis emittere vestra
precelsa regalis excellentia niteat, ut undique per vestrum regale amminiculum inperturbati
pariter maneamus.
Nos vero haec omnia considerantes, dilectissime nimisque amantissimae atque
a Deo protectae prerectissime fili, nobis sic aptum esse videtur: ut, si voluntatem
vestram fecerint ipsi Beneventani, non ullo modo expedit, Grimualdum filium Arichisi
Benevento dirigere. Verumtamen, sicut vobis ab omnipotenti Deo nostro prudentissima
sapiencia concessa est, ita sagaciter pro huiusmodi re pertractari atque congruae
disponere iubeamini, ut ea, quę vobis nobisque expedibilia fuerint, ad perfectum
salubriter veniant, ut non in quolibet labore pariter eveniamus.
|
|