nec ros nec pluvia super vos descendat». Gelboe dicitur volutatio,
in qua signantur saducei qui, sicut epicur[e]i voluptati corporis
operam dantes, animam cum corporibus interire mentiebantur; dicitur
etiam decursus, in quo etiam notantur ipsi scribe populi, ypochrite,
in quos vitiorum et peccatorum totius Israelis decursus et precipitatio
fetentium sordium per malos mores et per iniqua et supervacua scita
defluxerant; dicitur quoque [a]cervus pluens, in quo pharisei significantur
qui pluebant populo precepta hominum quibus Dei precepta
contempnerent. Qui propter singularem suam iustificationem, quasi alios
transilissent cervi appellati sunt, eorum quorum peccatorum spineta
transilisse sua doctrina et quadam singulari iustificatione putabantur.
Super istos montes naufragosos et non portuosos ros et pluvia vivificantis
fidei non descendit, quia in eis ceciderunt fortes Israel, id est
lex et prophete loquentes de Christo, qui est Dominus fortis et potens,
quem isti montes Gelboe receperunt. Et quod per fortes Israel intellexisset
precepta et mandata Domini, que pharisei posthabebant, subiunxit:
«et interierunt arma bellica». Arma <Verbi> divini interierunt
in sadduceis quia prophetas non recipiebant; in phariseis autem quia
suas traditiones eisdem legis ac prophetarum mandatis preponebant; in
scribis vero quia sensum Scripture, qui de Christo erat, furando demebant.
De hoc rore iterum dicit David: «Habitare fratres in unum» est
«sicut ung[u]entum» gratie «in capite» Christo, quem unxit Deus
pre participibus suis; quod ung[u]entum gratie descendit «in barbam»
fortium, id est in fortitudinem fidei per dilectionem operantis fidelium,
id est in barbam cuiuslibet sed «Aaron», id est Christi. Omnis
enim fortis et stabilis et perfectus in fide est barba Aaron, id est Domini
nostri Ihesu Christi; nam Aaron interpretatur mons fortinudinis
et significat Christum. Quod ung[u]entum descendit in oram vestimenti
eius, id est in finem ecclesie, hoc est in nobis filiis ecclesie, que est vestimentum
Christi, qui sumus in quos finis et consummatio ecclesie et
etiam in quos fines seculorum devenerunt; nos enim sumus ora vestimenti,
id est extrema pars ecclesie. Ita, inquit, «descendit in oram vestimenti,
sicut ros Hermon», id est gratia luminis exaltati de cruce in celum,
in dexteram summi Patris - Hermon enim dicitur lumen exaltatum -
«descendit in montem Syon», id est in apostolos quando omnes
repleti Spiritu Sancto perfusi sunt rore gratie Dei. De quo etiam rore
dicit sponsus in Canticis ipsi sponse: «Aperi michi soror mea, amica
|
|