Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 184

libro VI


excommunicatis et perfidis inimicis vel forsitan propter aliquam sui culpam indignis. (7) Servus ergo, domino suo scribens, ei salutem cum fidelitate secure transmittit. Et videtur certe quod faciant hoc de iure, quia nullum votum acceptabilius est salute. (8) Id autem quod mittitur vel optatur tam acceptabile debet esse quod ipse mittens per hoc a sui persona vel recipientis possit et videatur sibi benivolentiam comparare. (9) His ita premissis, formas quarundam salutationum causa rudium subiungamus a superioribus inchoantes.
7. (1) QUOMODO PAPA SALUTAT CLERICOS.
(2) Dominus papa, scribens episcopo vel maiori, ut patriarche, primati, archiepiscopo, vocat eum 'venerabilem fratrem' et, posito nomine dignitatis, 'salutem et apostolicam benedictionem' mittit, (3) hoc modo: 'Honorius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri V. Pisano archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem'. (4) Et si scribit duorum simul eorum, ponit ordine debito dignitates, hoc modo: 'Ho. episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus V. Pisano archiepiscopo et P. Lucensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem'. (5) Hoc idem servat quando scribit duobus archiepiscopis, ut si dicam: 'H. episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus I. Ravennati et P. Mediolanensi archiepiscopis salutem et apostolicam benedictionem'. (6) Idem servat

Torna all'inizio