magno gaudio de ipsius spiritalis nostrae filiae perfecta aetate vos iocundari permittat
ad exultationem sancte suae ecclesiae.
Et quia copiosa nobis ipsa spiritus sancti – scilicet compaternitatis gratia, quae
opitulante Deo inter nos rata consistit, – auctoritas fiduciam contulit, peto et deprecor,
benignissime spiritalis compater, obtime rex, ut coeptum redemptionis Dei
ecclesiae et plenariae iustitiae beati Petri perficere iubeas bonum opus. Direxit
quippe nobis insignis bonitas vestra per suos affatos: sibi innotesci adversantium causarum
eventus. Unde certam a Deo protectam eximietatem vestram reddimus, nihil
nos usque hactenus recepisse de his, quae per nostros legatos excellentiae vestrae
petendo mandavimus. Solite namque perfidi et maligni illi in magna arrogantia cordis
permanentes nequaquam inclinantur iustitiam beati Petri restituere. Tamen omnia
qualiter acta sunt, referentibus vestris missis agnoscere potestis.
Et subsequentem nostrum missum ad vos dirigimus, dignas vobis gratias de
omnibus referentes; et cuncta per eum eximiaetati vestrae dirigimus in responsis de
his, quae in antea provenerint.
Sergium vero archiepiscopum, iuxta id quod vestrae innotuit excellentiae, indesinenter
inminemus, ut suae restituatur ecclesie.
Petimus autem excellentem bonitatem vestram, ut reverentissimum et sanctissimum
fratrem et coepiscopum nostrum Wilcharium, sicut praefatus beate recordationis
dominus et germanus meus, sanctissimus Stephanus papa, eum benignae eximiaetati
vestrae commendavit, in omnibus comendatum habere iubeatis.
His praelibatis, trinus et unus Deus noster sua vos extensionis dextera protegat
cum dulcissima coniuge, excellentissima regina, spiritale nostra commatre, atque amantissimis
vestris meisque filiis in solio regni sosspites permanentes et in praesenti vita
et in aeterna beatitudine uberrime concedat valere.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
|
|