Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

57


genua commissiones femorum et crurum. et secundum antiquos
genua ipsa erant misericordie dedicata. sicut enim dicunt
philosophi, omnes partes corporis Gentiles aliquibus diis consecraverant.
aures autem consecraverant memorie, frontem ingenio,
genua autem misericordie. quando autem aliquem
ad misericordiam volumus provocare, genua incurvamus. naturaliter
etiam quando aliquis oculos vel genas ad genua flectit,
oculi lacrimis balneantur. et ratio est quia puer in utero matris
existens stat ibi curvus, tenens genas super genua. unde et a genibus
gene sunt nuncupate. et ideo quando aliquis genas vel
oculos ad genua deponit, naturaliter lacrimatur, quia natura memor
est sue miserie et miserabilis status, quo in matris utero morabatur.
congrue igitur per genas designatur misericordia,
tum quia ipsa genua sunt dedicata misericordie, tum quia flectimus
genua quando aliquem volumus provocare ad misericordiam,
tum quando genas et oculos ad genua flectimus, ad fletum
et compassionem provocamur. recte igitur civitas nostra
Genua, idest misericordia, appellatur, quia in ipsa omnia misericordie

Torna all'inizio