Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 621


properante Saraceni fugerunt. Illam quoque provinciam subiugavit in qua est Parisius, que
tunc Gaudiana vocabatur, et vocavit eam Franciam lingua Latina, Theothonice Karlinguiam. Terra
vero que Franconia dicitur a quodam Francone duce, ut quidam asserunt, appellavit. Ytaliam quoque
a Gothis liberavit. Primus consensu decimas Çacharie pape militibus dedit in feudum pro ecclesiarum
neccessitate. Cum itaque regnum Francorum tam feliciter per XXVII an. administrasset, sicut premissimus,
anno primo Leonis diem clausit extremum, tribus relictis filiis, Karlomanno, Pipino Nano,
Graffone, qui regni diviserunt administrationem. Sed Graffo iniquus a fratribus eiectus apud Averniam
in quodam castello permansit. Karlomannus habuit Theothoniam, Pipinus Franciam. Sed post annos
quatuor Karlomannus per Çachariam papam factus est monachus in monte Syrach, postea transivit ad
Montem Cassinum, ubi etiam porcos aliquando custodivit. Pipinus itaque Nanus solus extitit regni
aministrator, Hyldrico rege nomine solo manentes. Sed quia rex erat ignavus et inutilis, auctoritate
Çacharie pape Pipinus in regem a Bonifatio Maguntino aliisque principibus electus est, et Ildrico in
Monte Cassino monacho facto, auctoritate Stephani pape, qui Çacharie successit, a fidelitate Ildrici cum
omnibus principibus est absolutus et in regem inunctus, ubi regnum inimicorum finem accepit, et
regnum Karolorum incepit. Et si vis aliquid scire vel invenire de gestis, que fuerunt
eodem tempore, require cronicam Çacharie pape, et ibi invenies quod quesieris.

LXXIIII. De Constantino Leonis filio.


Anno Domini DCCXLII. Constantinus Leonis filius apud Constantinopolim regnavit an. XXXV,
qui fuit patre peior, quia sacrificiis demonibus immolavit.
XXVI. rex. Astulfus XXVIus rex Longobardorum regnavit an.VIII, qui Dei ecclesiam
molestavit et civitates ad ius beati Petri pertinentes invasit. Unde Pipinus Nanus rex Francorum
rogatu Stephani pape in Ytaliam venit et Astulfum iurare coegit, quod ecclesiam Romanam ulterius
non molestaret. Deinde Pipinus Romam veniens honorifice susceptus est; et eo in Franciam reverso
Astulfus nichil promissorum servavit; unde Pipinus rediens Ravennam et quasdam alias civitates
numero XX cepit et ecclesie Romane donavit et Astulfum arcius obligavit. Mortuus est anno XIIII.
regni sui, duos derelinquens filios, scilicet Karolum Magnum et Karlomannum, qui regnum diviserunt.
Stephano pape successit Paulus, qui sepe monuit Constantinum pro ymaginibus restaurandis;
post quem Constantinus adhuc laycus sedem invasit apostolicam; post alius Stephanus, et postmodum
Adrianus. Post Astulfum regem Longobardorum successit Desiderius rex Longobardorum.
Iste Desiderius ecclesiam Romanam impugnans primo cepit Faventiam, Ferariam seu Comachium
de Ravennate abstulerit exarchatu. Et si vis aliud scire et invenire de gestis, que
fuerunt eodem tempore, et quas fecit eodem tempore contra ecclesiam Romanam,
de persecutionibus suis, quas fecit contra pontifices Romanos, scilicet Stephanum
et Adrianum papam primum, predictus Desiderius, et quomodo Karulus Magnus,
qui cum obsedit in civitatem Papiam et cepit eum, uxorem et filios et conduxit
eos in carceribus in Franciam, Aquisgrani deduxit, et mortui fuerunt ibi; et iste
Desiderius ultimus rex fuit Longobardorum, et liberavit ecclesiam Romanam dictus
rex Karolus a dicta persecutione et bona dedit et donavit eidem Romane ecclesie
recurre ad cronicas supradictorum pontificum, et ibi invenies. Anno Domini
DCCLV, tempore Astulfi regis et VIII anno domni et Silvestri pape primi translatum est
corpus beati Silvestri Nonantulam. Anno Domini DCCLXXIII, apud quos regnatum fuerat, postquam
Ytaliam intraverant, et an. CCVI. Deinde Karolus reversus in Franciam subiugavit Saxoniam.
XXVII. rex. Reperitur in legenda beate Iulie virginis et martyris de
Desiderio rege Longobardorum: Postea autem tempore procedente quidam nobilis vir

Torna all'inizio