Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 78


sed eo maxime expensas prebente, construxit. Tantus
namque in sancti viri pectore faciendi fructus ardor incanduerat,
ut effectis numquam contentus, dum alia faceret, ad facienda
mox alia properaret: adeo ut putaretur totum mundum in heremum
velle convertere et monachico ordini omnem populi multitudinem
sotiare. Multos denique illic de seculo abstulit, quos per plura
sacra loca divisit.
XXXVIII. Nonnulli quoque nobilium filii, contemptis
parentibus, ad virum beatissimum fugiebant. Ex quibus etiam filius
Guidonis comitis fuit, qui in ipsa pueritia non longo tempore
postquam monachus factus est ad mortem veniens, vidit duos iniquos
spiritus, quasi nigerrimos vultures, terribiles in se oculos
infigentes. Cumque hoc assistenti sibi beato Romualdo puer
ediceret, protinus addidit: «Ecce», inquit, «magister, tanti nunc
Ethiopes intrant, ut iam totum ędificium repleant». Exhortatur
autem ut confiteretur quid deliquisset: hoc solummodo crimen
felix ille peccator cum magno terrore confessus est, quia iussus
fuerat a priore nescio quot scopas accipere, quas necdum
accęperat. Romualdo igitur sibi tanti facinoris veniam indulgente,
in pace defunctus est. Postera vero die cêcus quidam, prebendarius
videlicet patris eius, ad sepulchrum illius venit et altiori

1



5




10




15




20
Torna all'inizio