riagine, que pergit inter Madici; et sunt ipse res monasterii Sancti 
Vincencii: unde accepit solidos .XL., et censum annualiter denarios. 
XXX. Aliud vero libellum fecit de valle de Flaturno, 
ubi ecclesia Sancte Marie edificata est; similiter quoque et 
ecclesia Sancti Vincencii. 
DE FLATURNO IN MARSI, TOTA VALLIS. 
IN Dei nomine. Scriptum precarie seu conveniencie, qualiter steti 
adque conveni inter me Trasmundus, filius quondam Tedemari 
de Marsi, habitator in Valva, et te Roffridus, humilis abbas 
ex monasterio Sancti Vincencii, qui situm est ipsum monasterium 
in partibus Samnie, iusta fluvium Vulturnum, ubi nunc presenti 
tempore regimen tenere videtur, quia dedi ego suprascriptu Trasmundus 
in conveniencia tibi Roffridus abbas de mobilia mea iusta 
valientes solidos CCC.um ad opus, et dispendium de ipso monasterio 
Sancti Vincencii, et Sancte Marie de Apinianici, que est subdita 
et cella Sancti Vincencii; et tu Roffridus humilis abbas ipsi 
trecentum solidos, unaque per voluntatem et consensum de primatis, 
et ordinatis monachis Sancti Vincencii, a me recepisti, et apud vos 
receptum testasti te abere; et in ahc conveniencia interfuerunt tres 
idoneis homines, sicut in edicti continet pagina; nomina eorum 
sunt hec: Andaldum filius quondam Guaimmari, et Dodo filius 
quondam Ludoini, et Raimundus filius quondam Dodoni. pro
  |  
  |