erudito uel eruditissimo seu doctissimo uiro eloquentissimo uel
phylosophie documentis inbuto A suorum discipulus minimus
salutem et obsequium uel quicquid magistro discipulus.
Ad patrem.
Uenerabili et dilecto patri, uel reuerendo ac diligendo patri,
uel A genitori dulcissimo, D eius dilectus filius perennem cum
fidelitate seruitium, uel quicquid patri peramans filius, uel quicquid
domino subditus seruulus.
Si uero patri et matri, patruo, ac fratribus et sororibus,
cunctisque amicis mittatur,
hoc modo conpetenter exordiatur, si omnibus quibus
mittitur antepositis adiectiua pauca et cunctis communia
subdantur, ita tamen quod alterius nominis accidentia singulis
singula conuenienter respondeant. uerbi gratia: A
patri, M matri, L et A fratribus ac sororibus, cunctisque amicis
uel notis, pre omnibus et in omnia diligendis, V filiorum fratrum
ac nepotum minimus, amicus intimus, debite seruitutis et dilectionis
obsequium, uel quicquid utriusque uite felicius, uel quicquid ualet
melius, uel quicquid in mundo utilius uel iocundius uel carius,
uel utriusque hominis gaudium, uel huius successum et future
uite brauium.
Ad amicum.
A amicorum eximio, omni conmendatione dignissimo, uel
omni laudando tripudio, uel uita moribusque fulgentissimo, uel familiaritatis
et largitatis dulcissimo, uel dulcedine famosissimo
|
|