Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 222


filiis nostris et infamiam ab inimicis nostris. Vir enim intelligens,
si vixerit in bona fama et honorifica memoria,
quamuis abbreuientur dies eius, est tamen ei melius quam
viuere in tristicijs et opprobrijs, nec videtur mihi te negligere
et habere pigriciam, quoniam pigricia est causa omnis
mali, defectus et tribulatio hominis; verumtamen secretum,
quod tibi reuelare intendo, nolo vt alius audiat; nam secretum,
postquam transit plus quam inter duos homines, notum
fit et manifestum; quoniam redditur regibus victoria per cordis
fortitudinem et celeritatem suorum operum, quando non
negligenter in ipsis agit, qui vero in suis negocijs confortatur,
celat secreta sua et sibi mercedem acquirit; habebit enim per
hoc vnum illorum, aut scilicet vincere et ad suum optatum
peruenire, aut a suo malo et aduersitate liberari. Rex enim,
etsi sit intelligens et boni consilii magis quam ceteri eius
consiliarij, debet tamen querere consilium a suis consiliariis.
Flamma enim que ardet in lucerna, quando ardet in lucerna,
quando super eum oleum effunditur, additur ei lumen et
vigor, et magis lucet quam prius. Verumtamen debet rectus
consiliarius, quando ab eo queritur consilium, respicere id
quod rex intendit, quia, si sciuerit dare consilium, erit illud
bonum pro se et populo; si vero dubitauerit cor suum in
aliquo(d) et certitudinem nesciat, debet manifestare illud; et,
si palam sibi fuerit veritas eius quod intendit, addet in ipso
desiderium et amorem et multiplicabit circa inquisitionem
eius; nec debet secretum quod tibi intendo reuelare nisi due
lingue loqui et quatuor aures audire.
Audiens autem rex corui verbum, intrauit cum eo in
cauernam et dixit ei: Indica mihi nunc, quia tu scis res, et
annuncia mihi fundamentum odii quod est inter nos et sturnos,
et quod fuit eius principium et radix. Dixit ei coruus:
Causa huius odii fuit verbum quod dixit quidam coruus. Dixit
ei rex: Quomodo fuit? Inquit coruus:

Torna all'inizio