... Primum est, quod non verbis bene, sed exemplis male docent. Secundo,
quod contra divinam voluntatem et sacram institutionem atque apostolicam et canonicam
auctoritatem non tribus saltim ebdomadibus, sed multo tempore ab ecclesia sibi
commissa, dimissis propriis sedibus et plebibus, postposito divino consilio et auctoritate,
postposita etiam praedicatione, doctrina, correctione, spiritus paracliti adsignatione
et sacra sancti chrismatis consecratione, omnique sacra institutione inretrectabiliter
abesse non erubescunt, et indifferenter, non utcumque, sed quasi rapaces et milites
armorum ad excitandos et provocandos eos, qui sanguinem effundunt et multa
flagitia committunt discurrere non metuunt, et qui orando docendo et praedicando
populum Dei et ecclesiam sibi commissam regere Deique clementiam circa genus
humanum placare debuerant, ipsi e contra male agendo, ut praefati sumus, disciplinam,
ultionem et iram divinae animadversionis exaggerare non desinunt, ut impleatur
illud, quod prophetia per Spiritum sanctum cominatur: “Erit sicut populus, sic et
sacerdos”. Res ecclesiae, quae vocatae sunt [vota] fidelium, pretia peccatorum et
patrimonia pauperum, quibus fideles fidei ardore et Christi amore succensi ob animarum
suarum remedium et caelestis patriae desiderium sanctam ditaverunt ecclesiam,
ut his ecclesia Dei exornaretur et milites Christi alerentur, pauperes recrearentur et
captivi pro temporum oportunitate redimerentur, rapientes non ut pastores, sed ut
praedones, in militiam et vanitatem mundanam contra ius divinum expendere non
detrectant. Unde facillime conici potest, quod plus terrena quam caelestia diligunt,
plus mortales homines quam Dominum metuunt, cum scriptum sit : “Oboedire oportet
Deo magis quam hominibus”. Et iterum apostoli inquiunt: “Non enim oportet nos
relinquere verbum Dei et ministrare mensis”.
Hinc est, quod nec praecipuis festivitatibus et sollempnitatibus anni nec saltim
diebus quadragesimae observationis, qui saluti et poenitentiae consecrati sunt, et magna
devotione transigi debent, in quibus spetialiter circa animarum procurationem propensius
et adtentius invigilare debemus, in propriis non meremur residere parrochiis
ac civitatibus. Pro quo et destitutio divini cultus et praedicatio im plebibus et cura
subiectorum neglegitur, praesertim cum nec sacerdotali ministerio huiusmodi congruant
discursus, nec canonicae sit auctoritatis. Legitur enim in concilio Sardicensi capitulo XV.
non debere episcopum a sua ecclesia plus tribus ebdomadibus abesse. Et capitulo VIII.
eiusdem concilii constitutum est, quando et pro, quibus causis episcopi ad palatium
ire debeant. Legitur enim in Africano concilio capitulo LXII. concilium universale
nonnisi necessitate faciendum. Item in eodem, ne episcopi diutius in concilio teneantur.
Legitur etiam in ecclesiastica historia, quod, cum Iulianus destitutionem religionis
Christi vellet inferre in ecclesia, festinabat presules ecclesiarum a civitatibus
distrahendo suspendere, ut eorum absentia solveretur ecclesia, et dum qui docerent
non essent, per hoc longo tempore paterentur populi propriae religionis oblivionem.
|
|