Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 736


Tertio modo potest dici id quod est culpa, esse poena, non ratione alicuius
praecedentis vel sequentis, sed ratione ipsius actus deformis: nulli enim dubium
est quin ex coniunctione inconvenientium quaedam poena sit homini, ut patet
etiam in exterioribus quod si quis maximae auctoritatis indecenti habitu indueretur,
hoc sibi poena esset: unde nec sine poena potest esse quod actio deformis
et rectitudine rationis privata, in ipsa natura rationali inveniatur: et ideo talem
actionem facere poenale quoddam est. Sed tamen non ab eodem habet quod sit
poena et culpa: inquantum enim a voluntate progreditur, culpae rationem
habet; sed inquantum praeter intentionem voluntatis ipsam animam deturpat,
sicut res indecens sibi, poenae rationem accipit: hic tamen modus ad primum
reduci potest, ipsa enim deturpatio est quidam peccati effectus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod omnis poena a Deo est, sed non eodem modo.
Est enim quaedam poena a Deo sicut ab agente, sicut sunt poenae sensus, quae
per quamdam actionem causantur: oportet enim omnis actionis reductionem in
primum agens fieri sicut in causam. Quaedam vero poenae sunt a Deo non sicut
ab agente, sed potius sicut a non agente, ut subtractio gratiae: ex eo enim quod
Deus gratiam non influit, causatur in isto gratiae privatio. Utroque autem modo
invenitur poena annexa culpae: quia illa poena quae efficitur per peccatum ex
parte suae conversionis, est poena sensibiliter hominem affligens, ut irae perturbatio,
et labor inordinatus in peccato; et hoc quidem a Deo est, et iuste ordinatur,
ut qui delectationem contra Dei ordinationem appetit, praeter suam intentionem
afflictionem incurrat in hoc etiam ubi propriae libidini obsequitur.
Illius autem poenae quae est subtractio gratiae, quae est effectus unius peccati
et causa alterius, est causa Deus, sicut non agendo, et similiter aliarum poenarum
similium: et hoc constat iuste ordinatum esse, ut qui contraria gratiae
appetit, gratiam amittat; et Dei auxilium, qui contra Deum agit: et per hunc
etiam modum est causa poenae illius quae est ipse actus deformis peccati: non
quia ipsum causet, sed quia ipsum permittit, eum non impediendo: et hoc etiam
similem iustitiae ordinem cum praedictis habet; huiusmodi autem ordinis causa
Deus est. Ex quo patet quod id quod culpa et poena dicitur, secundum quod ad
peccantem refertur, ut ab eo voluntarie exiens, in quo ratio culpae consistit,
inordinationem habet; sed secundum quod habet rationem poenae, ut a Deo,
ordinatum est debito ordine iustitiae.
Ad secundum dicendum, quod causa et effectus respectu eiusdem non incidunt
in idem, secundum eumdem modum causae (quia secundum diversa genera
causarum etiam hoc non est inconveniens ut idem sit eiusdem causa et causatum,
sicut finis est causa efficientis, et efficiens est causa finis); sed respectu
diversorum non est inconveniens ut etiam secundum idem genus causae aliquid
sit causa unius, et causatum ab altero: et ita etiam nihil prohibet aliquid quod
est culpa, esse poenam alterius peccati.

Torna all'inizio