Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 412


in eisdem, utile est eis congregari sub uno regno, ut melius
possint sibi invicem subvenire in his quae requiruntur
ad sufficientiam vitae. Secunda via ad investigandum hoc
idem, sumitur ex parte adoptionis virtutis. Intentio enim
legislatoris (ut supra tangebatur) non solum esse debet, ut
cives habeant quae requiruntur ad supplendam indigentiam
corporalem: sed etiam ut vivant secundum legem
et virtuose. Immo tanto principalius debet intendere hoc
quam illud, quanto anima est potior corpore, et quanto
operationes virtuosae excellunt exteriora bona. Oportet
ergo rectores civitatis habere civilem potentiam, ut possint
cogere et punire nolentes virtuose vivere, et turbantes
pacem et bonum statum aliorum civium. Quare cum
perversi in civitate aliqua non audeant insurgere contra
principem, si sciant ipsum magnam habere civilem potentiam,
et dominare in civitatibus multis, si constet de
principe quod iuste regat et quod non convertatur in tyrannum,
expedit civitatibus propter virtuose vivere, et
propter corruptionem perversorum congregari sub uno
regno quod si tamen princeps tyrannizare vellet, quanto
minorem haberet potentiam, tanto magis esset expediens
civitati. Tertia via ad investigandum hoc idem, sumitur
ex parte defensionis et remotionis impedimentorum
hostium. Videmus enim quod cum aliqua civitas impugnatur
confoederat se civitati alii, ut melius possit resistere
impugnationem hostium: cum ergo regnum sit quasi
quaedam confederatio plurium civitatum, eo quod uniantur
sub uno rege, cuius est quemlibet partem regni defendere,
et ordinare civilem potentiam aliarum civitatum
ad defensionem cuiuslibet civitatis regni; si contingat eam
ab extraneis impugnari, propter faciliorem defensionem
et tuitionem utile fuit ex pluribus communitatibus politicis
constituere communitatem unam regni.

Torna all'inizio