Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 115


expressioribus verbis ipse sibi iurandi modum instituit. Qui
quanto ceteris iuravit expressius, tanto postm[odum] quod iuraverat
deterius observavit. Verum hec alias, nunc ad rei seriem
revertamur.
XXXXI. De accusatione Roberti Calataboianensis.
Videntes ergo Panormitani [can]cellarium neque precibus
neque premiis aut gratia cuiusquam ab equitate posse deflecti,
multos apud eum accusaverunt apostatas de Christianis
Sarracenos effectos, qui sub eunuchorum protectione diu latuerant.
Quorum ille neminem quem tanti criminis reum esse constaret
impunitum dimisit. His animati, magna pars civium ad accusandum
Robertum Calataboianensem audacter prosiliunt; concursus
fit ad cancellarium; omnes ingenti clamore deposcunt hominem
sceleratissimum meritis deputari flagitiis; alii domos, alii
vineas iniuste sibi conqueruntur ablatas, plerique fratres aut consanguineos
in carcere diuturnis cruciatibus interfectos; quedam
etiam mulier filiam suam virginem ab eo dicebat illata violentia
constupratam, nec deerant qui assererent eum in castello maris
antiquissimum Sarracenorum templum propriis sumptibus renovasse,
quod minime testibus indigebat, cum hoc ipsa res patenter
ostenderet; preter hec autem obiectum est illi plerosque vini

1



5




10




15




20
Torna all'inizio