[BENEDICTUS episcopus], servus servorum Dei. Iohanni venerabili 
abbati ex monasterio Christi martyris Vincencii, et per 
te in eodem venerabili monasterio tuisque successoribus in perpetuum. 
Cum magna nobis sollicitudine cura insistit pro universis 
Dei ecclesiis, ac piis locis vigilandum, ne aliquam necessitatis iacturam 
sustineant, sed magis propria utilitate stipendia consequantur. 
ideo convenit nos pastoralis tota mentis integritate eorumdem venerabilium 
locorum max[i]me stabilitatis integritatem procurare, et 
sedule eorum utilitati subsidia illi conferre, ut Deo nostro omnipotenti 
id quod pro eius sanctimoniis honorem eciam ad laudem, 
atque gloriam eius divine maiestatis venerabilium n[os ce]r[tu]m 
eciam contulisse locis sitque acceptabile, nobisque ad eius locum 
plenissima misericordia dignum huiusmodi pii operis nostri in sidereis 
conferatur arcibus remuneracionem. igitur, quia petistis a nobis, 
quatenus monasterium Beati Vincencii martiris, situm supra fluvium 
Vulturnum, territorio Beneventano, partibus Samnie, una cum suis 
pertinenciis, et monasteriis, videlicet venerabile monasterium Beati 
Petri apostuli, positum iusta fluvium Sabbati, territorio Beneventano;
  |  
  |