Ad tertium dicendum, quod decimari nullo horum modorum accipitur: sed decimari
nihil aliud est, prout hic accipitur, quam praefigurari liberatione indigere.
Hoc autem praefigurabatur in Abraham dante decimas de omnibus qui peccatum
originale ab eo contracturi erant, sicut ipse a suis parentibus contraxerat,
ut eadem ratione imperfectio liberatione indigens in illis figuraretur qua in se
esse per decimarum collationem confitebatur.
Quartum et quintum concedimus.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod Christus nullo modo in Abraham
decimatus fuit: cuius ratio patet ex praedictis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum contra hoc obiectum, quod quia Christus non
descendit ab Abraham nisi mediante beata Virgine; ideo sicut descendit a beata
Virgine, ita descendit ab Abraham; unde cum a beata Virgine descenderit non
per concubitum, nec ab Abraham per concubitum descendit; quamvis beata
Virgo ab Abraham per concubitum descenderit. Unde non sequitur quod si
beata Virgo in Abraham decimata fuit, in eo Christus decimatus fuerit.
Ad secundum dicendum, quod id quod est in potentia, potest praefigurari mundum
vel immundum. Esse autem mundum vel immundum non convenit nisi rei
actu existenti. Quia ergo quod in Abraham actu erat, totum peccato subiacebat;
ideo caro Christi in Abraham peccato obnoxia fuit. Quia vero ex Abraham caro
Christi non sic propaganda erat ut ex eo infectionem originalem contraheret;
ideo in eo Christus decimatus esse non dicitur; cum decimatio, inquantum figurale
quoddam est, referri possit etiam ad illud quod virtute erat in Abraham.
Ad tertium dicendum, quod decima pars quae Deo redditur, non dicitur proprie
decimari; sed magis novem partes, a quibus decima separatur; et ideo Christus
per decimam signatus decimari non dicitur, sed alii imperfectionem contrahentes
per novenarium designati.
Alia duo concedimus.
|
|