Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 18


Proceres, ut eis imperatum fuerat, accelerarunt. Quid longius
moror? Urbs quippe obsessa in tantum constringitur, ut infra
paucos dies, vellent nollent, duci subderentur. Troia itaque capta,
cetere urbes ducales tumore mentis magis deposito, humilius
eidem subiciuntur, atque ita omnis ei Apulia sine ulla contradictione
submittitur.
20
Post hec autem Rogerius agens exercitum vadit ad oppidum
quod vulgo nominatur Lacupesulum, in quo videlicet loco Robertum
de Grantimania reperiens, coram omnibus super eo que-rimoniam egit, quod sine ipsius nutu, cum Montem Altum
obsideret, ab exercitu abcesserit, profitens id ad dampnum sui
ab eo actum fuisse. At ille: "Absit, inquit, hoc a me; sed ut
trans montes ad terram parentum meorum pergerem, recessi".
At dux: "Si ergo, inquid, ad transalpinas terras festinare desideras,
terras quas modo possides, quasque etiam te ultra non
velle tenere confessus es, nunc coram omnibus renunties".
Cui ille respondit: "Accipe eas cito; eo dumtaxat
tenore: ut mihi securiter liceat abire ". Quid plura? Dux statim
terris ipsius receptis, continuo ei abeundi licentiam dedit.
21
His quoque peractis, dux Melfiam properans cunctos Apulie
optimates convenire iussit, quibus etiam inter cetera edictum
dedit, ut in pace permanentes, alterutrum non adversarentur.
Simulque eos iurare compulit ut ab ipsa hora, et in antea, iustitiam
et pacem tenerent, et adiuvarent tenere; nec manu tenerent
homines qui latrocinium aut rapinam facerent in terris suis, nec
esse consentirent. Et si aliquis ibi huiusmodi malefactor reperiretur,
sine fraude, curie sue, in loco a se constituto, ut iustitia ex eo

Torna all'inizio