Municas pro communicas dicebant.
Multifacere dicitur sicut magnifacere et parvifacere. Cato
(orat. 8,3): “Neque fidem, neque iusiurandum, neque pudicitiam
Multifacit.” Quod merito ab usu recessit, quia quantitas
numero non aestimatur, nec desiderat multitudinem.
Magisteria dicuntur in omnibus rebus, qui magis ceteris
possunt, ut magisterium equitum.
Maledictores dicebantur ab antiquis, qui nunc maledici.
Mihipte Cato (inc. 29)pro mihi ipsi posuit.
Mansues pro mansuetus.
|
|