Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 196


Talia Paulino dulci sermone loquente,
Quod sit adhuc sompni visio Fulco putat;
Sed cum sit lesus de sompni credulitate,
Ut probet an sompnus debeat esse timet:
Qui canis a calida conspersus erit semel unda,
Frigida si fuerit postmodo limpha, timet.
Verbis ergo magis quam respondere feritis
Tutius esse putans, talia verba dedit:
"Quod michi consilium possem donare salubre,
Hoc tibi cum leta, credito, mente darem.
Quod ne de lingua sit Polla proterva pavescis,
Tempore te nullo deseret iste pavor.
Cum mare siccatum, ver non florere videbis
Et fluvios versis cursibus ire retro,
Femina tunc poterit tibi non linguosa videri:
Hoc etenim telo bella diurna movet.
Lingua sibi clipeus, cassis, lorica, pharetra,
Hasta, mucro, gladius, clava, sagitta, lapis;
Cum non sit licitum fungi mulieribus armis,

Torna all'inizio