in prefato monasterio integra mea iudicacione defendere 
ab omnibus hominibus eciam, et vices inde habeat causandi eius 
abbatibus, et custodibus, atque rectoribus. quod si noluerimus 
ipsos defendere in prefato monasterio, aut si nos exinde diminuere 
quesierimus prefati monasterii, vel si hanc cartulam, in 
quacumque parte, per quodlibet ingenium, irritam vel vacuam 
facere tepmtaverimus, ac quesierimus, dupplam et melioratam 
omnia suprascripta mea iudicacione, de meis propriis rebus, ibidem 
in consimili loco, ad proprietatem prefati monasterii restaurare 
obligamus, per talem firmissimam scripcionem, ut semper prefato 
monasterio, et eius abbatibus, et custodibus defensatos ipsum 
habeat per me et meos heredes ad omnes homines, et omnia 
suprascripta in prefato monasterio percompleamus, et hec cartula 
sit firma in sempiternum. Et si quis homo substrahere quesierit 
de prefato monasterio ea predicta omnia, habeat partem 
cum Iuda traditore, Anna, et Caypha in seculo illo. Per rogum 
suprascripti Iohannis, hanc cartulam scripsi ego Iohannes, iudice 
et notario, indiccione suprascripta, feliciter, amen. 
IUDICATUM DE ECCLESIIS DE BALVA. 
In Dei nomine. Noticie iudicatum, qualiter, pro futuris temporibus, 
memorie recordandum, qualiter actum est in plano de 
Balva, in locum, ubi Campilianum vocatur, in placito, ubi residebat
  |  
  |