Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 36


habere colloquium. Cum de rege maturius amovendo, de sedandis
populi motibus regnique statu mox futuro deliberantes invicem
disceptarent, suborta est inde controversia de thesauris ipsiusque
regis filiis, cuius deberent custodie deputari. Dicebat enim admiratus
puerorum tutelam ac thesauros totumque palatium sibi debere
committi, quoniam oporteret regni negotiis insudare, maximeque
thesauros necessarios esse ad tumultus rebellantium comprimendos
et arcendos exterorum incursus hostium, nec sine magnis sumptibus
emersuras dissensiones et intestina bella posse compesci. Archiepiscopus
autem aiebat id se numquam passurum, nam ex ea puerorum
tutela plurimum posse suspicionis innasci maxime[que
roborari precedentem plebis opinionem: tunc omnes fore certissimos
nichil illum aliud quam reg]num appetere, [tunc adversu]s
eum modis omnibus asperandos. Suspectum enim tutorem pueris
dari, nec iura permictere, et si datus sit, removendum censere.
Sanius autem esse consilium ut archiepiscopis, episcopis aliisque
venerabilibus et religiosis personis, de quibus nulla posset haberi
suspicio, puerorum ac thesaurorum custodia crederetur. Nam et
redditus totius regni sumptibus faciendis suppetere, et si necessitas
exigeret, ab ipsis eum thesaurorum custodibus quantum sufficeret
accepturum. Sic igitur alternis disceptationibus ea controversia
diutius protracta, cum archiepiscopus a predicta non posset avelli
sententia, eademque Maioni penitus displiceret, quippe quem suis
noverat machinationibus obviare, tandem iratus subintulit, non ita
se de archiepiscopo meruisse ut suo debuerit adversari proposito.
Sed nunc compensationem sibi mutuam rediberi, quod eum sola
gratia socium et consilii participem ascivisset, cum eius non indigeret
auxilio, et eo quidem ignaro, aut etiam reluctante, facile
posset quod proposuerat adimplere. Verum hanc ad presens nichil
obfuisse discordiam, nec enim esse iam dubium quid in tali
socio spei sibi debeat reservare. Preterea iam [se penite]re propositi,
animumque suum ab incepto penitus avertisse, nec unquam

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio