Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 340


SED CONTRA, Ambrosius dicit, quod caritas omnes
alias virtutes informat et est mater earum.
Praeterea, illud quod est principale, etiam in corporalibus, est formale respectu
aliorum; sicut ignis est quodammodo forma aeris, aer aquae, et aqua terrae, ut
dicitur 4 Physic. Sed caritas est principalis inter alias virtutes. Ergo
ipsa est forma aliarum virtutum.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod caritas possit esse informis. Sicut enim fides est in eo
qui non operatur bene, ita et dilectio qua Deus diligitur: quia etiam peccatores
et infideles Deum diligunt. Sed fides quae est sine operibus, est informis. Ergo
similiter caritas.
2. Praeterea, nullus scit se habere gratiam. Potest autem aliquis scire se habere
dilectionem. Ergo dilectio Dei potest esse sine gratia; et ita potest esse informis.
3. Praeterea, ex fide oriuntur timor et amor. Sed timor potest esse informis, ut
patet de timore servili. Ergo et amor.
SED CONTRA, Spiritus Sanctus non potest esse sine gratia. Sed caritas Dei diffunditur
in cordibus nostris per Spiritum Sanctum; Rom. 5. Ergo caritas non
potest esse informis.
Praeterea, forma non potest esse informis. Sed caritas est forma omnium aliarum
virtutum. Ergo ipsa non potest esse informis.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod virtus specificatur ex
obiecto suo secundum illam rationem qua principaliter in ipsum tendit; unde
cum caritas diligat Deum principaliter, et omnia alia non diligat nisi inquantum
sunt Dei, constat quod ex unitate divinae bonitatis, quam caritas primo respicit,
unitatem recipit, et est una virtus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod proximus non est obiectum principale ipsius
caritatis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod virtutes etiam theologicae dirigunt in his quae sunt
ad finem, non quidem secundum proprias rationes rerum quae sunt ad finem, sed
secundum rationem finis; sicut fides facit etiam quaedam credere de creaturis
propter veritatem primam, a qua accipit: similiter et caritas facit diligere homines
inquantum sunt participabiles divinae bonitatis, quae est finis ultimus.
Ad tertium dicendum, quod materialis diversitas obiectorum sufficit ad diversificandum
actum secundum numerum; sed secundum speciem actus non diversificantur
nisi ex diversitate formali obiecti. Formalis autem obiecti diversitas est
secundum illam rationem quam principaliter attendit vel habitus vel potentia;

Torna all'inizio