Assistens posti memor esto, Polymnia, nostri,
ut memor es proprii, sis memor officii.
Pondere sub fascis stetit imo gurgitis axis,
nec datur ad motum viribus ille boum.
Anxius est curis haec cernens incola ruris;
ut procul assedit, numina voce petit.
Quae magis orat amat, tamen haec plus numina clamat:
'vellite plaustra luto, Pallas, Apollo, Pluto.'
'Tollat onus collo, tauros iuvet,' inquit Apollo
et sic spondet ei numen adesse dei.
Risit ad ista Pluto: 'tua, rustice, vota refuto,
ni linquas sedes et tua plaustra leves.'
Pallas ait: 'divis quid opem residendo requiris?
Ut faveant votis, auxiliare rotis.
Surge, miser, prato, tua plaustra palude levato;
cur stimulando boves non tua plaustra moves?'
Sedibus ex herbae surgit post dicta Minervae,
viribus admotis iussit abire rotis.
Numina sic oret quod homo rogitando laboret:
absque labore gravi non puto magna dari.
|
1
5
10
15
20
|